Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 64


praedixit, Tu inquid puer propheta altissimi uocaberis; praeibis enim
ante faciem domini parare uias eius.
Nathanahel profitetur hoc
modo: Rabbi ait tu es filius dei uiui, tu es rex Israhel. Lucas nempe
posuit ita: Et uocatum est nomen eius Iesus, sicut dictum est ab
angelo, priusquam in utero conciperetur.
Petrus ait: Hic est omnium
dominus.
Paulus super omnia deum benedictum confitetur in saecula.
II 14 (I 40) Nescio plane quis ei nuncupatiuum uel adoptatiuum
nomen imposuerit. Nam si cunctae utrorumque testamentorum
paginae reuoluantur, nusquam inibi haec duo uocabula ad ipsum
pertinentia poterunt repperiri, quia nec merentur dei filio adscribi.
Ea uero nomina, quae per angelos uel prophetas sanctosque apostolos
nobis reuelata sunt, satis apte conueniunt filio dei. Nam Emmanuhel,
quia 'Nobis cum deus', Iesus, quia 'Saluator omnium',
Redemptor, quia praetio captiuos nos sui sanguinis redemit, Christus,
quia archanius in utero uirginis unctus, hoc est de spiritu sancto
est natus - ipsa nimirum conceptio spiritalis inuisibilis nihilominus
unctio fuit, licet manifestius et in Iordannis crepidine a spiritu sancto
sit unctus, qui super eum in specie discendit columbae; haec
quippe manifestior, illa uero occultior unctio praedicatur - Dominus,
quia omnis creatura in caelo et in terra seruiunt ei. Et quia
secretius in uirginali utero sancti spiraminis delibutus flatu, Christus,
hoc est unctus est natus, angelico euidentius oraculo erudimur.
Ait enim: Natus est uobis hodie saluator, qui est Christus dominus
in ciuitate Dauid.

II 15 (I 41) Age ergo extincto poenitus omnis inuidiae fomite
qui licium protinus flammantius prunas conburit, uideamus nunc
simplici oculo mentis utrumnam haec duo uocabula in Christo
unigenito dei filio conuenientius sint adtributa. Nuncupatiuus
nempe deus ille dicitur, qui cum sit homo purus, nec est una cum

Torna all'inizio