Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 142


extra totum existens non est pars, ut patet ex dictis. Quod autem non
est, nulli potest coniungi, nec sibi nec alteri, quia coniunctio presupponit
esse sicut et omnis alia res creata, puta vita magnitudo sanitas amicitia
loqui febrire etc., quia «prima rerum creatarum est esse», ut dicitur in
libro De causis . Ergo totius ad partem maior extat coniunctio quam partis
ad se ipsam.
11. Idem probatur ex parte causarum ipsius amoris quantum ad
causam sine qua non

Sequitur idem declarare ratione sumpta ex parte causarum ipsius
amoris. Et primo potest accipi ratio quantum ad causam sine qua nichil
potest amari, secundo quantum ad causas que movent homines ad amandum.
Circa primum notandum quod cognitio est illa causa sine qua nichil
possumus amare, iuxta illud Augustini, libro X De Trinitate , «Invisa
diligere possumus, incognita nequaquam». Sed pars in quantum pars naturaliter
magis cognoscit totum quam se ipsam. Ergo et per consequens
ipsum naturaliter magis amat quia quantitas amoris naturaliter sequitur
quantitatem cognitionis, sicut etiam erit in gloria beatorum, quam constat
non contra naturam esse sed potius perfectivam nature.
Quod autem dictum est de naturali cognitione partis maiori respectu
totius quam sui ipsius, potest ostendi ad presens tripliciter.
Primo quidem quia prius ipsum cognoscit, secundum Philosophum
in I Phisicorum ubi dicit: «Sunt autem primum nobis manifesta et certa
confusa magis, posterius autem fiunt ex hiis nota elementa et principia
nobis dividentibus hec». Illud autem quod prius naturaliter cognoscimus
eo ipso et magis quodammodo videmur cognoscere, hoc enim planum est
in illis que sunt etiam priora quoad naturam; sicut contingit in principiis
primis in mathematicis, de quibus et loquitur Philosophus in I Posteriorum
dicens quod magis scimus principia quam conclusiones, quia «propter quod
unumquodque et illud magis». Patet hoc etiam in illis que sunt priora
tantum quoad nos, scilicet in sensibilibus respectu pure intelligibilium, sicut
sunt substantie separate que sunt priora quoad naturam. «Sicut enim se

Torna all'inizio