Petrus Damiani: Epistulae

Pag 280


multitudine illi tantummodo sunt electi, qui penitus ab omni muliebris
affectus sunt confoederatione prohibiti. Per vos contra turrem David
Damasci facies dimicat, dum antiquus hostis per vos invadere castitatis
aecclesiasticae cacumen anhelat. Vos plane non inmerito, fatear, dipsades
vel cerastes, quae miseris et incautis hominibus sic sanguinem sugitis, ut
loetale virus eorum visceribus influatis. Unde ad illarum numerum pertinetis,
de quibus Moyses Israelitarum principibus ait: Cur feminas reservastis?
vel oleo delibutas, sive etiam evangelicis vel apostolicis paginis
assuetas? Dicit de maligno hoste scriptura, quia esca eius electa. Per vos
ergo diabolus electam escam devorat, dum sanctiora membra aecclesiae
suggestionis ac delectationis velut utriusque molae dentibus atterit, et
dum vobis iungit, eos in sua viscera quasi traiciendo convertit.
In plenaria plane synodo sanctae memoriae Leo papa constituit, ut
quaecunque damnabiles feminae intra Romana moenia reperirentur presbyteris
prostitutae, ex tunc et deinceps Lateranensi palatio adiudicarentur
ancillae. Quod videlicet salutare statutum aequitatis iustitiaeque plenissimum,

Torna all'inizio