Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 399


Subsilles dicebantur quaedam lamellae sacrificiis necessariae.
Sororium tigillum appellabatur locus sacer in honorem
lunonis, quem Horatius quidam statuerat causa sororis a
se interfectae, ob suam expiationem.
Substillum tempus ante pluviam iam paene uvidum et post
pluviam non persiccum, quod iam stillaret, ant nondum
desisset.
Subscudes appellantur tabellae, quibus tabulae inter se configuntur,
quia, quo inmittuntur, succiditur. Pacuvius (250):
“Nec ulla subscus cohibet compagem.”

Torna all'inizio