consilium dedimus, ut eum quidem, quia presbyter fuerat, penes
aecclesiam sepelirent, sed nullum sibi vel ymnorum vel psalmodiae officium
redderent, quatinus et incestis terror accresceret, et castitatis gloria
germinantius pullularet. Et certe dignum videtur, ut mortuus iuxta prophetam
sepulturam possideat asini, qui dum viveret humana contempsit
lege constringi. Sicut de Ioachim filio Iosiae rege Iuda per Hieremiam
dicitur: Sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas
Hierusalem .
Enimvero cui militaris est caracter impressus, quocunque transfugiat,
militiae suae cui iuratus fuerat, secum semper signaculum portat, et quandocunque
inusti sibi stigmatis vibicem conspicit, desertorem se militiae
reumque transfugii recognoscit. Sic etiam clericus, cum signaculo Spiritus
sancti, quod in die suae consecrationis accaepit, probatur ad lupanaria
spurca descendere, nec illud de se ulla poterit occasione delere, quanquam
et illic illud accipiat signum, de quo in Apocalipsi Iohannes ait: Faciet
omnes, pusillos et magnos habere caracterem bestiae in dextera manu aut
in frontibus suis . Sed quid cum caractere bestiae signo illi de quo dicitur,
quia hii qui erant supra montem Syon cum agno, habebant nomen eius
et nomen patris eius scriptum in frontibus suis? Quid enim luci ad tenebras?
|
|