Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 493

Tomus I


scientiae, sine qua mortalium vita non
regitur liberaliter. Dum librorum ergo
volumina, quorum multifarie multisque modis
distincta chirographa, nostrarum armaria
divitiarum locuplerant, sedula meditatione revolvimus,
et accurata contemplatione pensamus,
compilationes variae ab Aristotele aliisque
philosophis, sub Graecis Arabicisque vocabulis
antiquitus editae, in sermocinalibus et mathematicis
disciplinis nostris aliquando sensibus
occurrerunt. Quas adhuc originalium dictionum
ordinatione consertas, et vetustarum
vestium, quas eis aetas prima concesserat,
operimento contectas, vel hominis defectus
aut operis, ad Latinae linguae notitiam non
perduxit. Volentes igitur, ut veneranda tantorum
operum simul authoritas, apud nos
non absque commodis communibus, vocis
organo traducere innotescat ea per viros electos
et in utriusque linguae prolatione peritos,
instanter jussimus, verborum fideliter servata
virginitate transferri. Quia vero scientiarum
generosa possessio, in plures dispersa
non deperit, et distributa per partes minorationis
detrimenta non sentit; sed eo diuturnius
perpetuata senescit, quo publicata foecundius
se diffundit; hujusmodi celare laboris emolumenta
nolumus, nec aestimavimus nos
eadem retinere jucundum, nisi tanti boni nobiscum
alios participes faceremus. Considerantes

Torna all'inizio