Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 340


Ad secundum dicendum, quod non tantum ab anima habet homo quod sit persona,
sed ex ea et corpore; cum ex utrisque subsistat.
Ad tertium dicendum, quod anima rationalis dicitur hoc aliquid per modum quo
esse subsistens est hoc aliquid, etiam si habeat naturam partis; sed ad rationem
personae exigitur ulterius quod sit totum et completum.
Ad quartum dicendum, quod quamvis unio animae separatae ad carnem non
possit fieri nisi per virtutem supernaturalem, tamen in ea est naturalis aptitudo
ad hoc: et quod non potest unio compleri per virtutem naturalem, est ex defectu
corporis, non ex defectu animae.
Ad quintum dicendum, quod quamvis anima sit dignior corpore, tamen unitur ei
ut pars totius hominis, quod quodammodo est dignius anima, inquantum est
completius.
ARTICULUS 3
Utrum persona sit assumpta
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod persona hominis sit assumpta. Damascenus enim dicit,
quod Deus assumpsit humanam naturam in atomo, idest in individuo.
Sed humana natura in individuo, est natura in persona. Ergo assumpsit
naturam in persona.
2. Praeterea, Christus non est similis matri nisi in hoc quod accepit a matre.
Sed est similis matri quantum ad personam: unde dicit Cassianus,
quod Christus propter personarum diversitatem reddidit utrique
parenti similitudinem, scilicet Patri et matri. Ergo assumpsit personam.
3. Praeterea, ponatur quod Christus deponat hoc quod assumpsit: constat quod
Iesus erit quidam homo, et persona. Sed ex separatione nihil acquisitum est ei
quod prius non haberet; nec habuit aliquid ex parte humanitatis nisi assumptum.
Ergo assumpsit personam.
4. Praeterea, non consumitur nisi quod est. Sed dicit Innocentius quartus
in Decretali, quod persona consumpsit personam. Ergo natura humana habuit
personalitatem propriam. Sed non ante assumptionem, quia non fuit ante. Ergo in
ipsa assumptione habuit personalitatem propriam: ergo persona fuit assumpta.
SED CONTRA, Augustinus dicit, quod
Verbum non accepit personam hominis, sed naturam.
Praeterea, quod assumitur, aliquo modo unitur. Sed persona non unitur personae:
quia sic essent duae personae, quod esse non potest, ut supra dictum est,
quaest. 1, art. 5: vel una composita ex duabus, quod etiam est impossibile, cum
persona pars esse non possit. Ergo persona non est assumpta.

Torna all'inizio