antiquorum patrum doctoribus, procedimus per ordinem et seriem totius veteris et novi
testamenti.
Ad hec omnium regum et regnorum et imperatorum tempora et etates, annos et
nomina et principalia gesta eorum ab initio mundi usque ad nostra tempora, in quantum
ratio patitur et expedire videtur, memoriam compendiosam apposuimus. Testes autem et
autores super vetus testamentum [secundum Ebreorum istoriographos magnos], quos
imitamur et sequimur, sunt hii: Moyses, Iosue, Esdras, Iosephus, Isidorus, Dionius et
Strabus et Egesippus et Orosius et Suetonius et Solinus de mirabilibus mundi. Qui nobis
non tantum historias Ebraicas, set omnium regum et regnorum antiquorum nomina et
gesta et annos et tempora lucide et ordinate resignant.
[Ante tempora vero Ebreorum, immo ante diluvium ab ipso Adam sunt antiquitatum
notarii et istoriografi. Adam primo loco illa quae de mundi constitutione cognovit scripsit,
|
1
5
10
|