10.  Ipsius enim sumus . Ratio cur ex operibus suis  
nemini sit gloriandum. Quasi diceret: ipse fecit et  
creavit nos in fide Jesu Christi, et in operibus bonis  
quae per gratiam suam praeparavit nobis. Potest et  
factura ablativus esse, ut sit sensus: operatio ipsius  
est, quod creati sumus in fide Jesu Christi, etc. 
11.  Propter quod memores . Quia, inquit, fidem, et  
bona opera Deus dedit vobis, memores estote verborum  
Dei; malorum, in quibus fuistis, ut pro collatis  
beneficiis majorem Deo gratiam rependatis. 
12. AMBROS.  Qui dicebamini . Quod dicit in carne  
adjici illi debet, qui dicimini non in illo dicto, quo  
gentes dixit, ut sit sensus in carne praeputiatos debere  
dici. 
13. LANFR.  Hospites testamentorum . Hospites  
erant gentes in eos qui testamenta habebant, vel  
quia ad tempus more hospitum veniebant et recedebant;  
vel quia si qui eorum ad Judaicum ritum  
convertebantur advenae et proselyti vocabantur. 
14. AMBROS.  Medium parietem . Inimicitiam et separationem 
quae ex circumcisione fiebat, cum omni  
lege fecit cessare. Nam post resurrectionem, immortalitatem  
nobis praestans destruxit haec. In immortali  
etenim natura circumcisio nequaquam  
poterit celebrari. 
15. LANFR.  In carne sua . In carne sua vel assumpta, 
vel crucifixa, solvit Christus legales observationes,  
quas parietem et inimicam [ f ., inimicitiam]  
vocat inter Judaeos et gentes; lex enim non  
erat data, nisi usque ad adventum Christi. 
16.  Reconciliet ambos , etc. Reprimit Judaeos, dicens
  |  
  |