Boncompagnus de Signa: Palma

Pag 115


id est per superhabundantem excellentiam. Porro in plurimis tractatibus
ponuntur satis congrue superlativa, et non secundum rei veritatem, quia
infiniti sunt, qui desiderant inanes applausus et transitorias laudes. Multi
enim appellantur sanctissimi et litteratissimi, qui non possent de positivo
gaudere. Nam cum quidam sanctus a quodam piissimus appellaretur,
respondit: sufficeret me pietatis positivo beari. Unde oportet dictatorem
provide circumspectum esse et plurimorum addiscere consuetudines,
quia frequenter potest ponere ad laudem, que ad vituperium
spectabunt, et cum crederet benivolentiam captare, malivolentiam et odium
incurreret. Ecce si alicui obviares et ipsum, ultra quam se dignum crederet,
salutares inclinato capite, crederet se derideri, et sic malivolentiam
captares. Nam ego cum per Alamaniam irem, cuidam obviavi rustico,
quem teutonico idiomate nimium honorabiliter salutavi, alias in eo vulgari
salutationes penitus ignorans. Ille vero infremuit spiritu et evaginato
ense me occidere voluit, unde vix ab eius manibus evasi. Preterea
memini me quendam vidisse plebanum, qui omnes extracto capello
salutabat, credens benivolentiam a quolibet captare. Set tutius esset
ei non ferre capellum, cum per ipsum derisionem et non benivolentiam
iugiter captet. Ceterum non est meum propositum quoslibet
captandi benevolentie (!) modos hic assignare, quia nimia prolixitas
tedium generaret et in prologo non sunt omnia referenda. Concludo ergo
breviter et dico, quod, ubicunque verba congrue ad laudem recipientis
ponuntur, benivolentia procul dubio captatur.
Quid sit specialis sententia.
Specialis sententia est illa, in qua de aliquo vel de aliquibus specialiter
tractatur.

Torna all'inizio