Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 206


3. Si dicatur, quod non dicitur diuturna vel morosa a mora temporis, sed ex
consensu adveniente. Contra. Consensus in veniale non est nisi venialis. Sed
delectatio per se sumpta est veniale, ut dictum est. Ergo consensus in eam non
erit mortalis.
4. Praeterea, non est mortale quod non est prohibitum lege divina. Sed consentire
in huiusmodi delectationes, dummodo in opus non consentiatur, non est
prohibitum lege divina. Ergo non est peccatum mortale.
5. Praeterea, maius est peccatum homicidii quam fornicationis. Sed si aliquis
cogitet de occisionibus multorum et in cogitatione delectetur, et in delectationem
consentiat, non videtur peccare mortaliter. Ergo videtur quod nec etiam si
consentiat in delectationem carnis, dummodo in actum non consentiat.
SED CONTRA est quod in littera dicitur in pluribus locis.
Praeterea, sicut vir poterat peccare mortaliter, ita et mulier in coniugio primorum
parentum. Sed inferior ratio mulieris figuram exprimit. Ergo in ea mortale
peccatum esse potest. Sed non secundum subitam delectationem. Ergo secundum
delectationem morosam.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut supra dictum est, delectatio rationis inferioris
nihil aliud est quam complacentia voluntatis in eo quod apprehenditur conveniens
per inferiorem rationem. Haec autem delectatio, ut in littera dicitur, si
statim ut mentem attigerit, auctoritate viri expellatur, veniale peccatum est: hoc
enim contingit quando talis complacentia sequitur subitam rationis apprehensionem.
Si vero diu teneatur, peccatum mortale est. Haec autem diuturnitas non
est ex quantitate temporis iudicanda, sed magis ex deliberatione rationis. Si
enim post deliberationem rationis inferioris adhuc delectatio illa placeat,
morosa delectatio dicetur, et tunc erit in delectationem consensus, et tunc mortale
peccatum est, ut Magister dicit, et verba Augustini sonare videntur, quamvis
quidam in hoc Magistro contradicant, auctoritates Augustini exponentes.
Sed opinio Magistri valde probabilior est et securior, quod sic patet.
Quaedam enim operationes sunt quae ex suo genere peccata mortalia sunt, ut
fornicatio, furtum, et huiusmodi: quod autem aliquod horum peccatorum mortale
non sit, non potest esse nisi per accidens, inquantum scilicet eius subiectum
peccati mortalis capax non est, ut quando est in sensualitate tantum.
Philosophus autem vult, quod idem iudicium est de operatione et
delectatione. Unde si operatio est per se bona, et delectatio est per se bona, et e
contrario. Quod ergo delectatio consequens per operationem quae est per se
peccatum mortale, non sit mortalis, hoc non est nisi per accidens, scilicet ex
defectu subiecti; unde quandocumque mala delectatio vel operatio reducitur ad
hoc in quo potest esse perfecta ratio peccati vel virtutis, de necessitate incipit

Torna all'inizio