Paulinus Aquileiensis: Libellus sacrosyllabus episcoporum Italiae contra Elipandum

Pag 184


non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et patrem meum. An non credis,
quia ego in patre et pater in me est?
De Spiritu autem sancto, ut ostenderet eum
suum patrisque, sic ait: Spiritus, inquit, veritatis, qui a patre procedit, ille me clarificabit.
Nam qui de patre procedit patris profecto Spiritus est et qui veritatis Spiritus
est suus nichilominus Spiritus est; ipse enim de se dicit: Ego sum via, veritas et vita.
Hunc per Isaiam patris testatur esse, cum propter adsumptum hominem loquitur:
Spiritus Domini super me. Et illud: Dominus misit me et Spiritus eius. Et quia suus
est, idem ipse per Iohelem promisit dicens: Effundam de Spiritu meo super omnem
carnem.
Quam bene ergo Dominus alta et ineffabili Dei sapientia, ut ostenderet
personaliter mysterium trinitatis, in nomine, inquit, patris et filii et Spiritus sancti et,
ut demonstraret inseparabilem essentialiter individuae deitatis unitatem, praemisit: In
nomine.
Non enim ait “in nominibus” quasi in multis, sed “in nomine”, quia trinus et
unus est Deus. Non enim naturam, sed personas discrevit. Quam feliciter quidem
et apostoli in nomine Iesu, id est salvatoris, totam sanctam et ineffabilem docuerunt
intellegere trinitatem! Quam catholice et sancti patres in hac fidei stabilitate solidati
a patre sanctum Spiritum procedere sunt professi! Quam gloriose et illi, qui eum
ex patre filioque procedere confitentur! Hinc perspicuae datur intellegi sempiterna
Dei patris et omnipotens sapientia, quae mirabiliter intellegentiae nostrae infantiam
erudire non cessat, eum de se inclinatius loqui in sacro dignatur eloquio, ut se innotescat
trinum et unum Deum, modo propter personarum discretionem distincte loquitur,
modo vero indiscrete propter consubstantialem individuae deitatis unitatem. Nam si
semper indiscrete, absconderet utique mysterium trinitatis; si vero semper distincte,
excellentiam profecto celaret inseparabilem deitatis. Docet nimirum per sacras testamentorum
paginas modo mirabili utrumque, ut intellegamus et corde credamus ad
iustitiam et ore confiteamur ad salutem, trinum et unum Deum. Unde et ipsa divinitas,
trinus et unus Deus, licet sit inenarrabilis, non tamen est incognoscibilis. Cognosci
nempe creator a sua rationabili debet creatura. Hinc est, quod in evangelio unigenitus,
qui est in sinu patris, loquitur genitori: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum
et verum Deum et quem misisti, Iesum Christum.
Hinc alias per prophetam praedicendo
testatur, dicens: Cognoscent me, inquid, omnes a minimo usque ad maximum. Hinc
vas electionis de ignorantibus Deum per exprobrationem intonans ait: Qui ignorat
ignorabitur.
Inenarrabilis quippe est, quoniam, quantus aut quid sit Deus, inveniri non
potest, et non solum humana, sed neque subtilis et incorporea angelica natura summam
illam inconprehensibilem et incircumscriptam divinitatis essentiam nulla penitus investigare
subtilitatis posset sagacitate. Nam etsi angeli fonti scientiae perenniter adsistentes
omnia sciunt, ipsum tamen scientiae fontem, cuius sit magnitudinis, qui nec
initium recipit nec fine concluditur, metiri nequeunt. Magnus tamen est Dominus noster
et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus.
Tantum de illo absque dubio
sciunt, quantum ipse illis de se revelare dignatur. Verumtamen cognoscibilis est et
illis iuxta quod illi secundum suam possunt naturam capatius sustinere, et nobis
scilicet in speculo et in enigmate, quamdiu per fidem ambulamus et non per speciem,
iuxta modum nostrae naturae, in quantum nostra praevalet possibilitatis infirmitas
summatim sentire. In sacro autem eloquio vel in fidei instrumento addere vel minuere
est non recte et aliter sentiendo intellegere, quam a sancto Spiritu per calamum lingue

Torna all'inizio