bellum committere, que, Domino concedente, in nostro exercitu
erunt omnia. Terra Apulie et Sicilie concessa est nobis a
papa, et vidi ibi homines habentes pedes ligneos, et locuntur in
gutture. Surgite et ascendamus ad eos! Vidimus enim terram valde
opulentam et uberem. Nolite negligere! Nolite cessare! Eamus et
possideamus eam. Nullus erit labor. Intrabimus ad securos in regionem
latissimam. Tradetque nobis Dominus locum in quo nullius
rei est penuria, eorum que gignuntur in terra», Iudicum XVIII.
Nota quod Robertus appellavit pedes ligneos patitos, id est
çopellos, quibus utebantur illi Siculi et Apuli. Erant enim homines
caccarelli et merdaçoli parvique valoris. In gutture dixit eos
loqui, quia, quando volunt dicere: «Quid vis?», dicunt: «Ke
boli?». Reputavit igitur eos homines viles et inhermes et sine
virtute et sine peritia artis pugne, Iudith V. Erant enim tres
germani fratres: primus Robertus, secundus Guiscardus, tertius
Ambrosius monachus. Cui alii duo dixerunt: «Tu pugnabis cum
ferula tua» (id est: tuis orationibus nos iuvabis). «Nos vero duo
cum armis pugnabimus et Domino concedente cito subiugabimus
eos». Et factum fuit ita. Audiens hoc imperator Grecorum, et
timens ne Robertus vellet Constantinopolim ire et omnes Grecos
occidere, fecit aquas alicubi veneno infici coram eo; et mortuus
est Robertus, et remansit frater eius Guiscardus, ex quo in Sicilia
reges propagati fuerunt.
De regina Constantia, que fuit mater imperatoris Friderici secundi.
Natus est ergo ex Guischardo rex Sicilie Guilielmus, ex quo
secundus Guilielmus rex natus est, qui habuit plures filios et
unam filiam, que Constantia dicta fuit. Hic in obitu suo precepit
filiis suis, nescio quo spiritu, ne Constantiam maritarent. Qui,
inhibitionem patris servantes, tenuerunt eam secum usque ad
XXX etatis sue annum. Ipsa vero perversa mulier erat et turbabat
uxores fratrum suorum et totam familiam. Considerantes
itaque quod verum dixit Sapiens, cum dixit, Prover. XXV:
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et
|
|