Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 206


in eorum medio circumcludant et inclusum detineant donec ad eos
Achilles ipse perueniat uindictam de eo finaliter recepturus. Bellum
itaque graue committitur, multi deficiunt interfecti. Achilles
et rex menon mutuo se inuadunt, ab equis ambo se sternunt, et ambo
pedes uiriliter preliantur, cum Mirmidones in regem Menonem irruunt,
ipsum ex omni parte circumdant, ipsum omni suorum auxilio
capiunt destitutum, cum nullus sit qui contra Mirmidonibus succurrat
eidem. Quem ut uidit Achilles sic a suis Mirmidones interceptum,
in eum irruit et innumerabilibus uulneribus eum peremit.
Verum Achilles sine graui suo periculo hoc non potuit commisisse,
cum rex Menon ipsum pluries grauibus uulneribus afflixisset, per
que ab eo sanguis in nimia quantitate eius deriuabatur ad talos,
propter quod de morte eius sperabatur pocius quam de uita.
Attende, miser Homere, quod nunquam Achilles uirum strennuum
nisi proditorie interfecit, vnde merito dignus est laude si prodicio
est laudis titulis extollenda. Interea igitur, feruente bello,
Menelaus, Menesteus, Dyomedes, Thelamonius Ayax cum aciebus
eorum in Troyanos impetum facientes ipsos a campo repellunt, sic
quod subito fuge dati ad ciuitatem accelerant et in maximo discrimine
in illam intrare contendunt, cum Greci eos in maxima
duricia persequentes infinitos ex eis uulnerant et occidunt. Sed
Troyani qui fugere potuerunt eorum urbem ingressi ciuitatis portas
firmis repagulis muniunt et clausuris.
[Incipit liber xxviius de sepultura Troili et de morte
Achilles et Antilogi. ]
Corpore igitur Troili in regiam Priami regis adducto, dolet
Priamus inmodice, dolet Heccuba, dolet nimium Polixena, dolet
Helena, dolet Paris, et in multis lamentacionibus anxiosis flebiles
dies ducunt. Dolet vniuersi Troyani, qui dum se senciunt Hectoris,
Deyfebi, et Troili auxilio destitutos, uere putant ultra uiuere
se non posse. Rex tamen Priamus a Grecis petit inducias, treuga
firmata, que conceduntur a Grecis. Infra quas rex Priamus corpus

Torna all'inizio