sub dominio Sarracenorum constitutos de tanta miseria liberare digneris.
De Sarracenis autem tibi, quantum possum, supplico pater
celi et terre, ut ostendas eis, te esse verum Deum et patrem Domini
nostri Iesu Christi; multi enim ex eis ex ignorantia potius quam ex
malitia peccant. Tibi autem honor et gloria cum omnibus sanctis tuis
in secula seculorum amen! Data in oriente.
IV.
Incipit epistola ad venerabilem patriarcham Ierosolimitanum et ad fratres
predicatores qui fuerunt occisi in Accon.
[V]enerabili in Christo patri fratri Nicolao ordinis fratrum predicatorum,
patriarche Iherosolimitano, et aliis fratribus qui mortui sunt
in captione Accon, frater Ricoldus eiusdem ordinis afflictus et miser
peregrinus in partibus orientis pro fide Christi predicanda se ipsum
cum lacrimis et merore.
Quantum fuerit mihi dolor et tristitia cordis in captione Accon
quilibet vestrum ex semetipso de facili cognoscere potest; experti
estis similia. Nam usque ad profundas partes orientis, usque Baldacum,
tunc eram, cum non solum nova sed etiam spolia christianorum
venerunt. Et cum libri et paramenta venderentur, parvuli
et mulieres circumducerentur publice per civitatem ad ignominiam
christianorum et etiam, ut carius venderentur, sanctimoniales et
virgines Deo dicate mitterentur ensenia regibus et baronibus Sarracenis,
ego dolens et tristis querebam sollicite, si aliquos ex fratribus
meis viderem, ut si possem aliquem ex eis redimere vel eis aliqua
ministrare, et mirabar quam plurimum, quia inveniebam paramenta,
tunicas, libros et breviaria et non inveniebam fratres. Sciebam enim
nostri moris non esse, quod fratres vadant absque tunicis et breviariis.
Et postea obtulerunt michi foccarii Sarracenorum, qui revertebantur de
captione Accon, tunicam valde pulcram gladio vel lancea perforatam,
que etiam modico sanguine rosea erat, nescio cuius vestrum fuit hec
tunica, et redemi eam. Et postea dixerunt michi, quod nullus frater
predicator ad vitam remanserat. Intellexi enim, quod vos occiderunt
Sarraceni, ne essetis aliis captivis ad fidei firmamentum. Gaudete
igitur fratres in Domino, iterum dico, gaudete (Philipp., IV, 4)! Gaudete,
quia pro fide occisi estis! Et eo quidem poteratis fugere, poteratis de
civitate exire, quia iuxta mare erat noster conventus. Sed voluistis
|
|