Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 650


EXPOSITIO TEXTUS
«Hic distinctione opus est». Hoc non dicit Magister, quia locutio sit simpliciter
falsa, sed ut ostendat quantum potest habere de veritate.
«An de ea secundum quod potuit esse, et non unita Verbo». Patet quod hoc
quod potuit esse aliter, non mutat aliquid de veritate eius quod est: nec ista
consideratio humanae naturae, ut non unitae, est in re, sed in intellectu tantum.
«Quidam arbitrantur eum potuisse assumere hominem in femineo sexu». Hoc
dicit sub dubitatione propter inconveniens ad quod tertia opinio ducebat, ut
supra, dist. 8, habitum est. Et tamen simpliciter concedendum est, quod potuit
assumere sexum femineum de potentia absoluta loquendo; quamvis non fuisset
ita congruum.

Torna all'inizio