et nocet omnibus infrigidatis. Sed differunt, quia acetosus fit de aceto vini vel citri vel limonum et citranguli et plus infrigidat partes remotas de natura aceti vini, cuius est a remota transire; oxysacchara vero fit de vino granatorum hoc modo: recipe vini malorum granatorum libram unam, zuccari candidi libram unam, coque, ut prius docui, non apponendo albumina ovorum, quia non debet clarificari. Quidam ponunt octo uncias vini granatorum et quattuor uncias aceti vini, sed mihi non placet. Sirupus acetosus simplex sic fieri debet, et qui aliter facit, peccat: sume zuccari libras tres, tere et superpone tantum aquae, quod cooperiatur, et additis albuminibus ovorum movendo manu, igitur superpone et clarifica sicut prius et pluries, sicut oportet. Tandem adde aceti clari albi, quod magis valet forte accedens, donec in gustu satis caldus videatur, et coque, donec spissus sit. Quidam faciunt ipsum de solo aceto et male. Taliter enim eum conficit Avicenna, et est in experientia summus. Si vis facere durum, coque tamdiu movendo semper ad lentum ignem, donec gutta super marmora posita induretur. Quidam, dum satis coctus est, apponunt zuccarum candidum in mortario diu movendo, donec satis spissus sit, et apponuntur scrupula duo vel unum camphorae, dantes de mane cum calida, in meridie cum frigida, ad alterandum. Sed primus modus plus valet.
CAPITULUM III. <DE CALLIDITATE MEDICORUM>
Doctores quidam, quos livor intus habuerit, et ad tegumentum propriae ignorantiae nunc ponunt [92ra] spodium, ubi alius posuit rasuram eboris, nunc parum, ubi alius multum, nunc tria medicamina frigida vel calida, ubi alius sex vel quattuor anteposuit, ut sic variando artem incomprehensibilem reddant; nam quo teneam nodo, mutarem Protea secundum debite; terminum tu videris quantitatis nullius elementi. Hi dicunt se vidisse in Parnaso, quot librae sint ignis in equo et asino et quantum aquae latitet in lactuca, quos Avicenna in libro quinto Canonis vituperabiliter reprehendit. Nam nihil potest in medicinis poni nec corporibus adhiberi, nisi quandoque hoc casu contingat, quia, quod mihi multum, tibi parum, et quod istum sufficienter infrigidabit vel calefaciet, illum minime. Cessent ergo tales mentiri <et> confundere pauperes, qui non possunt semper stare in medicina, et confiteantur in populo veritatem, quia qui
|
|