bonus Dei misericordia esses, aspice quid veritatis magister discipulis dicat: “Et si perfeceritis
omnia, dicite quod inutiles servi sitis;” tu autem sacerdotes Dei, quos mundus totus
usque modo bonos et caros, iustos et fideles tenens, eis devote in cunctis obediebat, quamvis
tanto sacerdotio indigni, criminosis et seditiosis omnibus, qui nesciunt quid sit inter dexteram
et sinistram, criminose tradidisti. His enim verbis omnium sacerdotum vitam et
ecclesiarum cunctarum mores longasque eorum consuetudines crudelissimis Christianis quasi
canibus limfaticis ad rodendum sub obtentu castae religionis dedisti. Quod enim iuste ac
devote summaque cum humilitate tractari emendarique pietas divina exigebat optimis moribus
bonisque exemplis, hoc fustibus, lanceis ensibusque populi insensati pertractandum, imo
conculcandum commisisti. Potuit namque dominus noster Iesus humani generis redemptor
uno imperio suae maiestatis totius mundi incredulos Christianos facere perfectos, et omnes
crucifigentes se uno in momento viros in infernum demergi; at ut nos summa cum patientia
hostem antiquum, serpentem crudelissimum, humani generis inimicum superare et prosternere
possimus, Veritas dicens benigne admonuit: “In patientia vestra possidebitis animas
vestras. ” Scio enim et vere scio; verba vestra bona et rationabilia videntur et laude
digna; sed quia zelo Dei non incepistis, ab omni munere a Deo privemini. Decet namque,
omnes ecclesiasticas dignitates, omnes honores, quales ab aliquo reprehendi non possunt;
sacerdotes vero per omnia bonos. Sed dicit Deus cuidam sese interroganti: “Quid me
dicis bonum? nemo bonus, nisi solus Deus.”
13. (12.) Cum autem haec et multa alia Arialdo suisque sociis diceret Dionysius, et a
multis clericis verbis inhonestis subsannaretur, apostolicus silentium manu imperavit.
Interea idem apostolicus perpauca loquens, ita in medium se habuit, quod nec cardinalem
laudavit nec Arialdum dampnavit. Quo audito, Arialdus a gloria quam Romae habere
sperabat omnino frustratus, cognoscens animos astantium omnium ecclesiae Mediolanensis
compatientes, tremens et pallidus quasi mortuus obriguit. Tandem apostolicus multis
ac diversis conscillis rimatis, adiuncto post aliquot dies Anselmo Lucensi episcopo, quem
supra memoravi, ut tantae cladi finem imponeret et sacerdotes a perfidis liberarentur
omnibus, et quod ipse Arialdus inchoavit corroboraretur, ut quodammodo ecclesia Mediolanensis
suis iussibus obtemperaret, Arialdum, Anselmum Lucensem episcopum, et Ildeprandum
iam archidiaconem factum ecclesiae Romanae, uno animo consentientes Mediolanum
direxit. Quorum unus supradictae irae lividus, alter nimia indignatione altitudinis
Mediolanensis ecclesiae commotus, zelo zelabant nequissimo. Qui cum Mediolanum attigissent,
secus omnia tractarunt quam apostolicus eis denotasset. Ea tempestate civium
diversae turmae, aliae sacerdotum pietate, qui male ab Arialdo et eius parte tractabantur,
cotidie ut hostes sese necantes praeliabantur. Itaque Anselmus et Ildeprandus populi furorem
timentes, clanculo vocatis civibus quos habere poterant, quantum linguae eorum exprimere
valuerunt, sine misericordia, sine caritate, callide frementes ediderunt: Non attenditis Dei
euangelium dicentis: “Nolite mittere margaritas ante porcos, ne forte conversi disrumpant et
conculcent eas pedibus suis”. Ad ultimum ipsum Guidonem archiepiscopum, in primo haec
omnia parvipendentem, qui ipsum Anselmum in sacerdotio consecraverat, Symoniacum vocantes
et omnia eius detestantes obfuscarunt. Quid multa? tantam enim ruinam et dissidium
atque discordiam pessimam seminarunt, quantam olim Naburzadan princeps militiae
in populo Israelitico immisit, et quantam videns Aman, qui in ligno quod Mardocheo
paraverat dampnatus pependit, et quantam Absalon David patri suo iniuste commovit.
14. (13.) Transactis autem fere iam septem annis, in quibus partibus utriusque nunc
prospera nuncque adversa duris bellorum exercitiis occurrerant, Arialdus et Landulfus extuantibus
animis tacite rimari coeperunt, quem de capitaneis aut de valvassoribus super
huiusmodi negotia ad opus bellicum super sacerdotes praeponere possent, quatenus eius
conscilio ac gladio tuti libere praedicarent, curialiterque docerent, implere satagerent.
Cum haec agebantur, ecce Herlembaldus frater Landulfi, ex magna prosapia capitaneorum
oriundus, miles ut natura dabat strenuissimus, barbam ut usus antiquus exigebat quasi
purpuream gerens, tenui vultu, oculis aquilinis, pectore leonino, animo admirabili, circa
orationes in populo solvendas cautus, rigidus in bello ut Caesar, in angustiis mitis nimisque
apparens, sublimi corde, corpore subtili et aequali, membris et cruribus decentissimis,
|
|