deceptus fuerit quia omnes theologiçantes dicunt 				  c.78v.a  
quod nunquam aliquid a celo descenderit quod iterum 
non ascenderit. Quod eciam Dantes tetigit quando 
dixit, in capitulo Para.: 
"  Lo raio de la graçia 
Multiplicato in te tanto resplende, 
che te conduce sopra quella scala 
U’ sença resalire nesun descende"  . 
Sed videtur contra hec posse sic obici: Lucifer descendit 
cum multitudine Angelorum nunquam ad illam gloriam 
reversurus, ergo etcetera. Ad hoc respondens, profiteor 
theologos dicere quod verum est; nam quotidie descendunt 
Angeli divine voluntatis executores et, officio 
exacto, redeunt. Consequenter respondeo ad obiecta dicens 
quod Lucifer non descendit, sed subverso capite cum 
sua multitudine deiectus ac precipitatus fuit, dicente ipso 
Dante, prout paulo supra posui: 
"  O cacciati del ciel, gente dispecta"   etcetera. 
Etiam ipse Augustinus dixit, in XI preallegati voluminis: 
"  Quis catholicus christianus ignorat nullum novum dyabolum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |