Franciscus Nelli: Epistolae ad Franciscum Petrarcam

Pag 223

XV


inter loquendum hoc unum dixit, cupere te
famulam doctam hinc habere aliquam, que
totam rem tuam et familiam dirigeret, quo
uno carens maxime angeris. Cogitaui dehinc
et exploraui de una ydonea, ac si michi
dixeris quid mercedis et quid fortune sibi
promittam, spero importunis precibus unam
ipsam ab hac blanda ciuitate posse auellere, que
secundum cor tuum erit, quia secundum meum
est. Sane ut gratior sit, ultra quadragesimum
quintum annum iam progressa est, et moribus
uenusta, et in parandis cibis peritissima, atque
singularis et nitida. Rescribe si uis ut eam
alliciam ad ueniendum, et conabor ad posse,
maxime cum sperem illam apud te longe plus
reperturam quam sibi promisero. Vale diu.
Florentie die quinto Aprilis.

Torna all'inizio