preteritum faciunt, ut "candeo, candui", supina quorum mutatione
eo in i et assumptione tum debent fieri, ut "canditum", "studitum".
17 Rarissime tamen ab omnibus neutris secunde coniugationis,
que in u-i diuisas faciunt preteritum, inuenio supinum
uel participium; si qua tamen inueniantur, i breuem ante tum
habent, ut "caritum", "ualitum", "nocitum", "placitum", "dolitum". 18
Excipitur "prandeo, prandi, pransum", quod, quamuis neutrum
sit, habet tamen participium "pransus", sicut "ceno, cenatus",
"poto, potus", "iuro, iuratus" (que duo etiam passiue proferuntur),
"careo, cassus" (quamuis "cariturus"), "pateo, passus", "titubo, titubatus",
"placeo, placitus"; et preterea antique "seneo, senectus",
"discedo, discessus", "interitus", "obitus", "occasus", "decretum" (a
"decresco"). 19 In geo, l uel r antecedentibus, geo in si conuertunt,
ut "indulgeo, indulsi", "urgeo, ursi", "mulgeo, mulsi" (licet quidam
"mulxi" dixerunt, causa differentie); sillaba uero naturaliter longa
ante geo posita, mutant geo in xi , ut "lugeo, luxi", "frigeo, frixi". 20
Alia uero in geo omnia, eo in u-i diuisas mutant, ut "egeo, egui",
|
|