Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 123


Incipit tractatus de bono comuni fratris Remigii Florentini ordinis
fratrum Predicatorum.
1. Quod bonum comune preferendum sit bono privato proprio
multiplici auctoritate sacre scripture probatur

Prophetia beati apostoli Pauli, qua dixit II Thim . 3[,1-2] «Instabunt
tempora periculosa et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati, superbi»
etc., hiis temporibus aperte videtur impleta in modernis hominibus
et heu maxime in ytalicis nostris; qui quidem, propter nimium amorem
atque inordinatum sui ipsorum bona comunia negligentes, parum vel nichil
de ipsis curando, spiritu diabolico agitati, castra civitates provincias
totamque regionem hostilitatibus inordinatis confundunt et destruunt incessanter.
Secundum namque ordinem caritatis, de quo scriptum est
Can t. 2[,4] «Ordinavit in me caritatem», bonum comune indubitanter
preferendum est bono particulari et bonum multitudinis bono unius
singularis persone. Quod quidem multipliciter declarari potest.
Et primo multiplici auctoritate sacre scripture tam canonis utriusque
testamenti quam etiam sanctorum. De Onia enim summo sacerdote et viro
perfecto legitur II Mach . c. 4[,4-6] quod «ad regem se contulit non ut
civium accusator sed comunem utilitatem apud semet ipsum universe
multitudinis considerans. Videbat enim sine regali providentia impossibile
esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare a stultitia sua». Ex
quo apparet quod pro pace, que nimirum est bonum comune multitudinis
sicut certe sanitas corporalis est bonum comune totius corporis, et subiecit
se ipsum regi et malum unius proximi perturbantis bonum comune totis

Torna all'inizio