potest pauper per exercitium manibus propriis potest dives per imperium
manibus alienis; et quod potest sensus modo artiori potest intellectus
modo ampliori; et iterum quia pars intellectiva imperat parti sensitive.
In fine notandum quod in talibus remissionibus non videtur intentio
extendi ad dampna illata quando spolium actu existit apud dampnificantem
et scitur persona dampnificata, precipue quando est indigens. Secundum
enim Senecam in libro De clementia princeps debet se habere ad modum
medici. Unde sicut medicus conservat quantum potest bonum cuiuslibet
membri cum bono comuni corporis hominis, ita princeps debet conservare
illesum bonum cuiuslibet civis quantum potest cum bono corporis populi,
ut scilicet saltem de fisco tali leso provideatur, si remissio ad dampna
omnia sine ulla exceptione universaliter extenditur.
Explicit tractatus de bono pacis fratris Remigii ordinis Predicatorum
magistri in theologia.
|
|