Salimbene de Adam: Cronica

Pag 280


que egreditur de Taro vivo, tempore quo superinundat et
facit congregationem aquarum ad modum lacus vel stagni; et
sunt ibi multe scardave, lucii, anguille et tince; et est quasi
iuxta locum Ordinis Cistertii, qui Fontana Viva nuncupatur ab
eis et per VII miliaria distat a Parma.
Cum autem rex Hencius ibidem cum Cremonensibus patris
prestolaretur adventum, Parmensibus qui civitatem intraverant
cotidie undique superveniebat auxilium.
De domino Riçardo comite Sancti Bonifacii de Verona, qui fuit primus qui
venit Parmensibus in auxilium.

Nam dominus Riçardus comes Sancti Bonifacii de Verona,
strenuus miles et probus valde, quando Parma rebellavit imperatori,
primus fuit qui Parmensibus dedit succursum; qui veniens
per Guastallam cum multis armatis ingressus est Parmensium
civitatem. Et Parmenses hoc servitium cognoscentes dederunt
ei palatium imperatoris, quod est in Arena, ad inhabitandum
et dixerunt quod esset dominus cum suis ad custodiendum civitatem
ex parte Reginorum. Sequenti die venit militia Placentinorum,
et erant CCC milites, quo ad equos et arma optime
preparati. Hi fuerunt custodes civitatis in glarea fluminis Parme,
interdum, quando necesse erat, armati sedendo in equis. Et erat
labor iste potius ad solatium quam ad gravedinem. Aliis vero diebus
et morabantur in hospitiis suis et ibant per civitatem solaciando,
quando volebant. Porro tertia die post introitum comitis
Sancti Bonifacii venit dominus Gregorius de Monte Longo,
legatus domini pape, et dominus Bernardus Rolandi Rubei, cognatus
domini Innocentii pape quarti, cum mille militibus de Mediolano.
Et hi custodiebant civitatem versus montes in glarea fluminis
Parme, quando necesse erat. Parmenses vero locaverunt
se cum legato extra civitatem in strata que vadit ad Burgum
Sancti Donini. Et fecerunt sibi foveam et palancátum, ut clausuram
haberent, propter timores hostiles.
Imperator, vero, furibundus et totus inflammatus ex ira propter

Torna all'inizio