Monasterio concedimus, ut in alimonia
pauperum, et stipendia Monachorum ibidem
Deo famulantium, nostris, futurisque temporibus
semper proficiat in augmentis, et cetera.
Concedimus etiam, et Imperiali auctoritate
praecipimus, ut in quantum praefata
Insula tenere videtur, nulla fiat habitatio
cujusque ordinis vel dignitatis, exceptis
qui ibidem Deo deserviunt, et his qui illis
servituri sunt. Quod si aliquis huic nostrae
praeceptioni contraire voluerit, et per annum
integrum ibi permanserit, absque dubio
servus ipsius loci deinceps permanebit.
Insuper concedimus, ut nullus homo audeat
respondere mallaturam Advocato ejus. Et
si aliquo tempore aliqua intentio contra idipsum
Monasterium exorta fuerit, non per viliores,
sed per nobiliores et veraciores homines
diffiniatur ex utraque parte. Si quis
igitur et cetera.
Et ut haec nostra Imperialis aucoritas firmior
habeatur et diligentius observetur,
manu propria roborantes, praesentem paginam
sigilli nostri impressione inferius jussimus
insigniri.
Signum Domni Chuonradi Serenissimi
Imperatoris Augusti.
Hugo Cancellarius vice Domni Haribonis
Archicancellarii recognovit. ”
1028.
Deinde idem Imperator Domno Widoni
Abbati unum ex Ducibus suis Ugonem Comitem
dedit. Cui praecepit ut Imperiali potestate
sumpta restitueret Ecclesiae quicquid
possederat, tam Castella, quam Villas, et non
discederet ab eo, donec omnia possideret pacata.
Qui veniens, antequam Monasterium
ingrederetur, de ponte, qui fuerat subversus,
querimoniam fecit, et in praesentia praefati
Ducis intus in eodem Monasterio coram Episcopo
Nuceriensi Dodone, et Episcopo Synogalliae
Adelberto nomine, et coram Baronibus
tam Pinnensis, quam Thyanensis Comitatus,
quorum ibi maxima multitudo advenerat, in
die statuta, videlicet die mensis Januarii,
anno Dominicae Incarnationis millesimo vigesimo
octavo, ita sancitum est, et confirmatum
scripto per manus Widonis Abbatis, ut liceat
Abbatibus Sancti Clementis ex illo tempore
usque ad finem Mundi construere pontes ubi¬cunque
voluerint. Et qui in hoc facto eis con¬tradicere
tentaverit, persolvat mille libras auri
mundissimi in thesauros Domni Imperatoris.
Peractis itaque pactionibus et confirmatis
scripto, sicut supra diximus, de pontium aedificatione,
Wido Abbas habuit altercationem
et placitum coram Duce, quem missum diximus
ab Imperatore, de posessionibus, quae
erant circa Insulam Monasterio vicinae. Plures
enim invaserant ipsas possessiones, et tenebant
eas non de Deo nemque de homine. Qui autem
fuerunt hi, cognoscant praesentes et posteri:
Sanso et Walterius, filii Rainaldi tenebant
possessiones, quae abusive fuerunt appellatae
Sansonicae, ex nomine Sansonis. Theodinus et
Gerardus, filii Alberici habebant Toccum
cum tota Valle Caramanica, Senebaldus, Lupus,
et Ubertus, filii Luponis, tenebant Sanctum
Valentinum, et terram a flumine Lavini
usque ad praedictam Vallem Caramanicam,
et nolebant inde servire Abbati, neque servitoribus
Ecclesiae; fortes enim erant et potentes,
et mutuo se colligaverant, ut si unus invaderetur,
|
|