Domino abbati Casinensi … Nicolaus de Rocca.
Qui sarcine pretiose depositum, compensationis subalternate particula,
iam extenuasse credideram, nova mihi subito genera debitorum cumulata
conspicio, dum instanciam caute petitionis incumbere et opinate propositionis
emergere adversus me conspicor actiones. Astant enim duo mihi
simul creditores ad ostium, quorum, dum alter obtenta iam repetit et alter
prudenter evocat obtinenda, uterque gratus, uterque fit placidus; sicque,
dum in confitentem nulle sint partes iudicis, cessare videtur causa certaminis,
ubi certis inditiis utriusque propositum acceptatur. Porro dum primus,
in vase cohopertorium non habente, quod apud veteres censebatur
immundum sue munditie sueque sinceritatis panderet argumenta, sic aromatizans
odorem dedit, et quasi alabastro fracto replevit unguenti fragrantia
domum totam ut, si evangelizantis hospitis presciri potuisset
adventus, non solum fas fuerit aures amicis vocibus foresque clamoribus
aperiri, sed sua venustate conspicuus suaque relatione conceleber, palmali
dignus fuisset oliva, dignus osanna pio. Sed solent antiqui non dico zelotypi,
quibus zeli typus inhereat, sed quibus inardeat typi zelus, illud frequenter
ab aliis petere cuius ubertate circumfluunt, cuius se vident opulentia
preditatos, ut, dum rerum indigentiam ficte simulant, petentium
extraneas inquietationes evitent et vota rogantium prudenter obtundant;
de quorum numero is est forsitan, ad quem sermo dirigitur, qui, naturalibus
bonis et acquisitis, hinc inde tripudians, quod petit intus habet. Vix
|
|