Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 250


homo sapiens dominatur astris, quia per sapientiam suam potest vitare ea ad
quae astra disponunt. Avicenna tamen videtur velle, ut supra dictum est, quod
motus voluntatis reducantur sicut in regulans in animas corporum caelestium:
quia ponit quod animae inferiores sunt ex animabus superioribus; unde non est
mirum si impressionem habet anima superior in animam inferiorem. Sed secundum
fidem catholicam hoc stare non potest, quae ponit animas immediate a
Deo creari; unde ipse solus in voluntate operari potest, et in ipsam imprimere;
et ideo diversitates humanae voluntatis in uniformitatem voluntatis divinae
reducuntur, sicut in primam regulam.
Ad sextum dicendum, quod incontinens dicitur vinci a passionibus non quasi
cogentibus, sed vehementer inclinantibus ad aliquid agendum.
Ad septimum dicendum, quod usus liberi arbitrii non impeditur per se, sed per
accidens, inquantum scilicet ad usum liberi arbitrii requiritur usus rationis, et
ad usum rationis requiritur usus imaginativae virtutis, qui per laesionem organi
impeditur.
ARTICULUS 3
Utrum liberum arbitrium se extendat ad omnia opera humana
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod liberum arbitrium non se extendat ad omnia opera humana.
Liberum enim arbitrium cogi non potest, ut dictum est. Sed quaedam opera
humana cogi possunt: impeditur enim homo a motu per violentiam. Ergo non
omnia opera humana sunt liberi arbitrii.
2. Praeterea, in 1 Ethic. dicitur, quod quaedam opera humana sunt fines.
Electio autem non est finis, ut in 3 Ethic. dicitur. Cum igitur eligere sit actus
liberi arbitrii, videtur quod liberum arbitrium non sit omnium humanorum
actuum.
3. Praeterea, omnes actus liberi arbitrii sunt in potestate nostra. Sed quidam
actus sunt in nobis, non in potestate nostra existentes, sicut actus generativae,
nutritivae et augmentativae. Ergo non omnes actus nostri sunt liberi arbitrii.
4. Praeterea, potentia determinata, est ad determinatos actus. Si igitur liberum
arbitrium esset, omnium humanorum actuum non esset determinata sed universalis
potentia, quod supra falsum esse dictum est.
5. Praeterea, illud quod est praeter voluntatem est etiam praeter liberum arbitrium,
cum liberum arbitrium sit facultas voluntatis et rationis, ut supra dictum
est. Sed, ut Dionysius dicit, malum est praeter voluntatem.
Ergo liberum arbitrium hominum ad mala opera non se extendit.

Torna all'inizio