INCIPIT PRAEFATIO LIBRI
SEXTI.
Cognoscetur dominus iudicia faciens, si de medio Christi
ovium tollitur pestilentia macilens. Morbo quidem suę
pestilentię sarabaita Prandellus, facciosissimus monachellus,
morbidavit
gentes et regna pharmaceutrians ea per plurima
tempora. Inter alios denique, quos fecit mente captos, prevaluit
in Saxonibus reddens eos similes demonibus. Exagitavit
quippe illos servili ausu arripere arma adversus christum
domini, cesarem HEINRICUM, uti legimus contra Michahelem
presumpsisse hostem antiquum. Verum sicut Michahel,
cuius interpretatio est
Quis ut deus, prostravit draconem et
sequaces eius, eodem modo dissipata est Saxea barbaries a
cesare HEINRICO, quia
manus domini erat cum illo.
Celebravit proinde generalem conventum cum suis satrapis,
scilicet Suevis et Italicis, penes Brixanorium tractans
cum eis de suo itinere ad Romanum solium. Inter quos prefuerunt
duo archontę agye sophye debriati mellifluo fonte, videlicet