vel utilitatis habeat hec, que dicitur nobilitas, cur tanti ab hominibus                      
pendi mereatur. Non enim nos sapientes efficit, non doctos,  
non prudentes, non iustos, non fortunatos, nihil confert ad corporis  
valitudinem, nihil ad formam, nihil ad vite honestatem,  
umbra nescio que suboscura mentes nostras vexat, somniis simillima,  
que cum dormientes falsis imaginibus satis exagitarint, inania  
redduntur excitatis. Stomacor autem persepe, cum in aliquos  
predicatores sue nobilitatis incurro, viros ineptos, rudes, otiosos,  
quos nil pluris facio quam quempiam ex his cantoribus qui in triviis  
heroum gesta decantant, ipsi nullius rei usui preter quam  
recensendis aliorum laudibus accomodati. Sed iam satis confabulati  
sumus et tempus admonet, ut hunc nostrum hospitem  
loquendi molestia liberemus». 
43    «Nequaquam» Laurentius inquit «tanquam apes abibis aculeo  
relicto, sed feres equo animo paulo respondentern, nisi velis  
esse nimium morosus, quod idem huic - me intuens - intelligo  
videri. Equidem non miror, Nicholae, qui tuus mos est, adversari  
te omnium opinionibus. Tu nullam vis esse nobilitatem neque eam  
que est in usu gentium neque quam describunt sapientes». 
44    «Nichil adhuc de sapientibus» Nicolaus inquit «sum locutus.  
Tantum dixi adversus opinionem vulgarem et iactantiam horum  
nobilium mentibus infixam, qui nulla preterquam inani pompa et  
populari levitate suffulti nos quotidie nobilitatis commemoratione  
obtundunt, inscii quibus ex rebus aut quibus artibus paretur». 
45    «Si» inquit Laurentius «vocibus doctissimorum virorum  
assentiris aut nisi eis repugnes, causa decidas oportet. Nam contra  
te insurgit Aristoteles nobilitatem diffiniens et aliquid esse ostendens,  
cuius acumen ingenii omnibus philosophis antecellit,  
sapientia vero tanta est omnibus in rebus, ut ei contraire  
stultum esse videatur». 
46    «Fateor» Nicolaus inquit «istum principem appellari philosophorum
  |  
  |