tamen nouus Anglus rerumque Anglicarum, nisi quantum ab
aliis accipio, adhuc pene inscius in locum eius non presumpsi uel
episcopum consecrare uel consecrandi licentiam aliis episcopis
dare, quoadusque preceptio uestra ueniat, quae in tanto negotio
quid oporteat fieri informare nos debeat. Nec id quoque differat
amanda paternitas uestra, quia diu est ex quo illa miserrima
aecclesia pastore est destituta.
Omnipotens Dominus det nobis semper audire de uobis quod
audire coepimus et audire desideramus, diligende, colende,
reuerende pater.
3
i. Anno dominicae incarnationis millesimo septuagesimo intrauit
Anglicam terram Lanfrancus Cadomensis coenobii abbas,
monentibus atque precipientibus Willelmo glorioso Anglorum
rege et felicis memoriae Alexandro totius sanctae aecclesiae summo
pontifice. Is post paucos sui introitus dies Dorobernensem
aecclesiam regendam suscepit. Consecratus est autem quarto
kalendas Septembris in sede metropoli a suffraganeis ipsius sedis
Willelmo Londoniensi episcopo, Walchelino Uuentano, Remigio |
|