Salimbene de Adam: Cronica

Pag 545


Ferrati guerram validam faceret. Erat autem causa istarum guerrarum
Alexandria et Terdona, quas quilibet marchio possidere
volebat. Hic a Placentinis interfectus fuit apud castrum Florençole,
occasione cuiusdam prede quam cum Parmensibus partis
imperii fecerat in Placentino districtu; et tamen habebat pacem
cum illis a quibus predam ducebat et quos fuerat depredatus, et
perdidit predam et personam amisit. Quartus filius eius et
ultimus et frater supradictorum fuit dominus Guidhottus, qui
adhuc vivit et in curia regis Hyspanie magnus habetur.
Porro dominus Ubertus Pellavicinus, qui dominium habuit in
Cremona, supra dictorum dominorum frater germanus fuit, scilicet
domini Pellavisini de Peregrino et domini Manfredi de Scipione.
Hic habuit duo castra in Placentino episcopatu, scilicet
Landasium et Ghisaleclum. Et quia de isto superius sufficienter
diximus, ideo hic de eo tacendum videtur. Magnifici cordis fuit
et totum mundum occupare volebat.
De Markesopolo.
Pater istorum trium dominus Pellavicinus est dictus. Qui
habuit duos germanos fratres, scilicet dominum Markesopolum et
dominum Rubinum, qui habitaverunt in Soragna, que est villa fertilis
in episcopatu Parmensi, distans a Burgo Sancti Donini versus
aquilonarem partem per miliaria V. Dominus vero Markesopolus
uxorem habuit de Burgundia, ex qua non habuit mares filios, sed
duas feminas, quibus mater imposuit nomina terre sue, scilicet
Mabelon et Ysabelon, quod in Lombardico sonat Mabilia et Ysabella.
Et maritavit pater primogenitam dominam Mabiliam, cum
adhuc essem in seculo, id est antequam intrarem Ordinem fratrum
Minorum anno Domini MCCXXXVIII; et venit de Soragna Parmam
et hospitata est iuxta ecclesiam Sancti Pauli in domo illorum
de Colurnio. Et dedit ei pater in dotem mille libras imperialium.
Et dedit eam in uxorem domino Açoni marchioni Hestensi,
qui fuit bonus homo et curialis, humilis et dulcis et pacificus
et meus amicus. Nam aliquando legi sibi Expositionem abbatis

Torna all'inizio