Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

649


sit aliud usus pecunie et ipsa pecunia substantia, ut dictum est, vendit illud
quod non est vel vendit eandem rem bis vel vendit id quod est alterius.
Et ideo Dominus eiecit de templo tales vendentes et ementes ut habetur
Mt. XXI et Mr. XI et Lc. XIX. Set contra in quali creatura
magis distat usus ipsius a substantia eius quam eius esse, cum esse pertineat
ad actum primum, set usus ad actum secundum pertineat, secundum
philosophum in II De anima ? Set in omni re creata differt esse rei a substantia
ipsius. Iuxta illud Boethii in libro De ebdomade << In omni eo
quod est circa primum differt esse et id quod est >> ; ergo multo magis differt
usus eius a substantia ipsius, ergo non est idem pecunia et usus pecunie. Item
eorum que sunt omnino idem posito vel destructo uno, ponitur vel destruitur
aliud, sicut patet in diffinitio et diffinitione. Set substantia pecunie et frumenti
et vini et omnium talium, potest poni absque hoc quod ponatur usus
eorum; puta quando conservatur in archa vel vegede. Ergo aliud est substantia
et aliud usus eorum. Item substantia pecunie non propter hoc consumitur
quia quis ea utatur, expendendo eam. Quod enim substantia pecunie
est apud venditorem permanens, que prius fuit apud emptorem. Ergo ratio
assignata non est bona. Item argentum monetatum et non monetatum
set in vasa formatum non differt specie, set licet accipere pretium pro argenteorum
vasorum accomodatione. Ergo licet accipere pretium pro usu argenti
monetati. Item laudabilius videtur concedere alicui pecuniam pro
aliqua utilitate quam pro sola ostentacione. Set quando aliquis concedit
alicui pecuniam suam causa ostentacionis ut ille divitem se demonstret, potest
absque peccato pretium inde accipere. Ergo multo magis hoc potest
si pro necessitate aliquis pecuniam suam concedat. Item usus ab homine
accomodatus non addit vel detrahit dignitati rei que tali usus accomodatur.
Sicut si auro quis utatur pro urinali, nichilominus erit aurum et similiter si
luto utatur pro vase missali. Ergo quod scutella argentea accomodetur ab
homine ad talem usus et argentum monetatum vel quecumque pecunia ad
talem alium usum non facit quod unus usus sit peccatum et alius non peccatum
de sui natura.
Respondeo dicendum ad primum quod in pecunia ut est quedam res
creata vel etiam alias artificiata, omnino aliud est substantia eius et usus
eius; set in pecunia ut pecunia est, idest in quantum est gratia commutationis
instituta licet aliud et aliud sint naturaliter cum ad diversa predicamenta
pertineant, tamen idem sunt moraliter loquendo, quia moralia sortiuntur
speciem ex fine. Finis autem pecunie est ut expendatur et frumenti
ut comedatur et vini ut bibatur et ideo quando hoc absit, illa nichil sunt, moraliter.
Ad tertium dicendum quod pecunia expensa consummitur expendenti
et naturaliter et moraliter, quia ulterius sua non est, accipienti autem
consumitur quantum ad esse morale si eam non expendit, licet non consumatur

Torna all'inizio