Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1865


quod in eodem fuit, seu a Quiritibus qui cum Tacio Sabinorum
regem ibidem castra habuerunt, seu a Romulo qui
Quirinus vocatus est ab hasta quam gerebat, que Sabinorum
lingua dicitur 'quiris'.
QUOSSEI montes ultra Armeniam et Babiloniam sunt.
 
RAMNUSIUM Scordensium mons est.
REGIS mons inter Ytaliam et Pannoniam est, sic dictus eo
quod in Ytaliam veniens Alboinus rex Longobardorum a Narsete
vocatus illum conscendit et Ytaliam prospectavit montique
nomen dedit. In hoc bisontes feras dicant nasci, ingentis
magnitudinis beluas.
REMMA mons est qui in Regnorum libris domus dicitur ydoli
Damasceni.
RETHEUM promontorium Troianum est, Aiaci Thelamonii
sepulchro conspicuus.
RETICUS mons est in Germania altissimus.
RIPHEI montes sunt Scythie in capite Germanie a perpetuo
flatu ventorum nuncupati, a quibus Tanais fluvius egreditur.
Ultra hos iacet ora que spectat ad Occeanum aquilonare, pars
mundi a natura rerum damnata et densa demersa caligine.
RION promontorium circa hostium Corinthiaci sinus, dirrimens
Etolos a Peloponnese.
ROAS mons seu petra Iudee est.
RIPEI montes Arcadie, qui absque aspiratione scribuntur;
ubi cum aspiratione, Scythie.
RHODOPE mons Thracie mediterraneus est a Mygdonibus
habitatus, sacris Liberi patris et cetu Menadam, Orpheo initiante,
celebris.
RHOSII montes in Syria sunt versus Taurum montem positi.
RUSTEUS promontorium Occeani septentrionalis est.
SEBASTEN mons Super Idumeam et Samariam.
SACER mons trans Anienem fluvium non amplius .III. mil.
passuum ah Urbe distans est, in quo sepius plebs Romana a

Torna all'inizio