Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 564


Ad secundum dicendum, quod de ratione individui, secundum quod de Christo
praedicatur, est quod sit per se subsistens; et hoc non convenit Christo secundum
quod homo, sed secundum quod hic homo: unde non oportet quod sit individuum
secundum quod homo.
Ad tertium dicendum, quod ea quae conveniunt humanae naturae, non oportet
quod eodem modo quo de natura praedicantur, de Christo praedicentur: quia
ipsa natura de eo non praedicatur in recto et in abstracto; sed oblique vel concretive;
unde non sequitur, si humana natura est individuum, quod Christus,
secundum quod homo, sit individuum; sed quod habeat individuam naturam.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod in propositionibus per se aliter est ex
parte subiecti, et ex parte praedicati: quia ex parte subiecti sufficit quod secundum
unum tantum eorum quae in subiecto continentur, praedicatum per se
subiecto conveniat; ex parte autem praedicati oportet quod quidquid est in
praedicato, per se conveniat subiecto; unde haec non est per se: «Homo est
animal album»; haec autem est per se: «Albus homo est animal».
Secundum hoc dico, quod in hoc quod dico, «Suppositum», vel «res naturae»,
duo importantur; scilicet respectus ad naturam communem; et aliud subsistens,
cui inest respectus ille: quorum unum inest Christo secundum quod homo, scilicet
respectus ad naturam communem; non autem alterum, ut patet ex praedictis,
et ideo haec est falsa: «Christus secundum quod homo, est suppositum, vel
res naturae»; tamen magis accedit ad veritatem quam aliqua praedictarum,
inquantum ista nomina imponuntur per respectum ad naturam communem:
unde si suppositum sumatur adiective, est vera: Christus enim, secundum quod
homo, supponitur humanae naturae, vel est aliquod suppositum humanae naturae;
et hoc etiam valet ad ea quae dicta sunt de persona et individuo.
AD OBIECTA
Et per hoc etiam patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod quia accidentia non pertinent ad esse rei sicut
natura communis, ideo in nomine subiecti non includitur nisi respectus ad accidens;
non autem ratio per se existentis, ut significatum eius, sed sicut praesuppositum;
et ideo non est similis ratio de subiecto et supposito.
Ad tertium dicendum, quod Christus, secundum quod homo, est quaedam res, et
etiam secundum quod homo, est alicuius naturae; non tamen sequitur quod sit
res naturae secundum quod homo; quia plus est in significatione compositi
quam in significationibus componentium: quod et in istis accidit; sicut non
omnis arma gerens est armiger.

Torna all'inizio