Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
nominatus quos iustissimos esse dicunt et angustam  
sed apricam terram habere et diutius vivere quam reliqui mortales  
faciant. Quod ego miror plurimum, unde tam repente  
mite illis oriatur celum: sed de hoc videant alii. Is autem versus  
vulturnum a Caspio terminatur Occeano, ut quidam dicunt.  
Ego autem eum habere a circio Cimbrorum et a vulturno  
Scytharum Occeanum arbitror. Eius autem in litore nil memoratu  
dignum dicunt.  
HIPPONENSIS sinus Affrici maris pars est a Candido et Apollinis  
promontoriis factus et ab Hippone Diarycto  
denominatus. 
HYRCANUS sinus pars Caspii maris est, de quo quia ubi de  
Caspio scripsimus dictum est ordini tantum apposuisse satis  
est. 
HISPANUM mare diffusissimi circuitus est, et cum in Mediterraneo  
incipiat desinit in Gallico Occeanci. A Cervaria igitur  
incipiens, ubi Gallici maris finem diximus, Emporia Phocensium  
alluit et Iovis montem in quo Hannibalis Scale atque  
Terraconem Scipionum opus, Betulum, Barcinum et  
opulentissimam maritimarum urbium Tulcim, Valentiam et  
Saguntum, et inde Cartaginem Spartanam, Urgitanum sinum  
et Malacam et Calpim contingens exit in Occeanum, ubi primo  
Cartesium implens sinum et ad Iunonis promontorium veniens,  
terris cedentibus, in litora flectitur occiduum spectantia  
recte et sic fretum egressus Gadem alluit insulam et Cepionis  
monumentum, scopulo potius quam insule positum, Betis hostia  
et inde Lusitaniam ultra Anam fluvium in tribus promontoriis  
distinctam, ultra quam, retrahente se solo, in eurum flectitur  
et effunditur longe lateque Occeanus, infundens veteres  
Turaulos et oppida Turdulorum et flumen Mundam suscipiens  
et inde Durium a quo, longo tamen tractu, usque ad promontorium  
Celticum Celtas alluit. Inde ad Scythicum continuo observatur 
litore, infundens Artabros et Ianasos et post hos Astures,  
quorum in litore tres sunt are quas Sestianas vocant incole,  
pene in insula sedentes et Augusto Cesari sacre. Deinde, se  
coartante Hispania, Cantabros irrigat et inde Vardulos Pirenei 
  |  
  |