in castrum Bisinianense recipiunt. Normanni vero, gaudentes quasi de triumpho, usque ad
castrum Sancti Marci Petrum secum adducunt, ubi, aliquandiu in captione detentus, pecuniam
mirabilem persolvens, seipsum a captione liberavit; sed, civibus non assentientibus, castrum
minime reddere potuit. Tali calliditate et huic similibus Calabrenses de Guiscardo compertis,
genus formidolosissimum, omnes ante eum tremebant: quippe cui neminem assimilari
posse armis et ingenio, sed neque viribus, dicebant.
Tanta itaque pecunia Guiscardus accepta, suos, abundanter remunerando, in sui fidelitate
roborat. Calabrensesque infestiores reddit, cotidiano impetu lacessens Bisinianenses et Cusentinos
et Marturanenses et his adjacentem provinciam secum foedus inire coegit, tali
videlicet pacto, ut, castra sua retinentes, servitium tantummodo et tributa persolverent: et
hoc sacramentis et obsidibus spoponderunt.
XVIII. -Humfredus igitur comes, Apuliam gloriosissime et laudabili pace gubernans,
infirmitate praeventus - quod dolor est dicere! - mortuus est. Quod Guiscardus, qui
tunc temporis apud Sanctum Marcum morabatur, audiens, versus Apuliam magno cum dolore
animi approperare accelerat; susceptusque a patriae primatibus, omnium dominus et comes,
in loco fratris, efficitur. Ordinatisque rebus suis et tota Apulia sibi in pace conciliata, quod
primum in animo conceperat, minime oblivisci potuit. Sed, jam ampliori imperio dilatatus,
et majoribus viribus, militum videlicet copia, auctus, ad quod coeperat peragendum, iterum
intendit. Exercitu itaque commoto et his quae ad expeditionem necessaria erant [paratis], versus
partes Calabriae aciem dirigit: pertransiensque Cusentinos fines et Marturanenses, juxta
calidas aquas super flumine, quod Lamita dicitur, biduo permansit, ut exercitum, itineris
asperitate fatigatum, recrearet et terram citius exploraret. Indeque pertransiens usque ad
castrum, quod Sckillacium dicitur, juxta litus maris iter intendens, Regium usque pervenit,
ubi, triduo situ loci inspecto, cum videret se cives urbis nec minis nec blandimentis inflectere
posse, quibusdam negotiis versus Apuliam revocantibus, reditum parat. Redeunti Neocastrum
et Maja et Canalea, pacem facientes, sese dederunt.
XIX.-Rogerius vero minor frater, quem adhuc domi juvenilis aetas et amor parentum
detinuerat, subsecutus, in Apuliam venit. De cuius adventu Guiscardus non minimum
gavisus, honore, quo decebat, eum suscepit. Erat enim juvenis pulcherrimus, procerae staturae,
|
1
5
10
15
20
25
|