Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 628


QUAESTIO 1
Hic quaeruntur tria. Primo de inceptione. Secundo de potentia peccandi. Tertio
de congruitate assumptionis respectu sexus feminei. De congruitate tamen
assumptionis respectu generis Adae, dist. 2, qu. 1, art. 2, dictum est.
Circa primum quaeruntur duo: 1. Utrum iste homo, demonstrato Christo, incepit
esse; 2. Utrum incepit esse Deus.
ARTICULUS 1
Utrum haec sit vera: «Iste homo incepit esse»
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod haec sit vera: «Iste homo incepit esse». Omne enim quod non
semper fuit, et est, incepit esse. Sed sicut dicit Augustinus in littera, mediator
Dei et hominum, homo Christus, non fuit prius quam mundus esset. Ergo incepit
esse.
2. Praeterea, «iste» demonstrat suppositum utriusque naturae, divinae scilicet
et humanae. Sed ratione divinae naturae potest dici: «Iste homo semper fuit».
Ergo cum incipere conveniat humanae naturae, sicut etiam esse ab aeterno
divinae, ratione humanae naturae potest dici: «Iste homo incepit esse».
3. Praeterea, antequam mundus fieret, erat verum dicere: «Nullus homo est».
Ergo haec erat falsa: «Aliquis homo est», vel «iste homo est». Nunc autem est
vera. Ergo iste homo coepit esse.
4. Praeterea, quod incepit esse in aliqua specie, incepit esse simpliciter. Sed
iste homo incepit esse in specie humana. Ergo incepit esse simpliciter.
5. Praeterea, nasci temporaliter, est mutari de non esse in esse. Sed iste homo
est natus in tempore. Ergo est mutatus de non esse in esse. Sed omne tale incepit
esse. Ergo iste homo incepit esse.
6. Praeterea, «iste homo» supponit personam compositam. Sed persona composita
non fuit ab aeterno: quia quando non est compositio, non potest esse aliquod
compositum. Ergo iste homo non fuit semper; ergo incepit esse.
7. SED CONTRA, nullum aeternum incepit esse. Sed «iste homo» supponit suppositum
aeternum. Ergo non incepit esse.
Praeterea, omne quod incepit esse, est creatura. Sed iste homo non est creatura,
ut dictum est supra, dist. 11, art. 3. Ergo iste homo non incepit esse.

Torna all'inizio