Sed cum tantopere non exigenti naturae, sed inpatienti gulae deserviunt,
velint nolint, libera libidini frena laxantur. Venter enim atque
pudenda contigua sibi sunt affinitate contermina, et cum ille sine temperantiae
discretione reficitur, illa protinus ad contumelias excitantur. Cibi
scilicet illices sunt libidinum, et inmoderate percepti proprii humoris
exuberantiam mox ad pudenda transmittunt. Qui videlicet humores, dum
congesti pruriunt et titillant, importunius expetunt, ut per coitum profluant.
Hinc est, quod plurimi, dum lege permissam ineundi coniugii
novere licentiam, nullam reddendi coniugalis debiti exhibent disciplinam,
nec usu commixtionis uxoriae temperanter utuntur, dum non
gignendae proli, sed ingenitae deserviunt voluptati. Hii plane non dicam
mariti sed prolectarii, non coniuges sed potius amatores. Sic ad intemperantiam
coitus tempus omne continuant, ut uxoribus suis, quod turpe
dictu est, nec pregnantibus parcant, et castitatis regulam violare nequaquam
homines erubescunt, quam circa pregnantes suas et animalia muta
custodiunt.
Vide, o homo, canem, si caniculam, postquam concepit, aggreditur,
aspice bucculam vel certe equam, si post conceptum a suis maribus infestantur.
Ignorant quippe coeundi libidinem, cum deesse sibi gignendi conspiciunt
facultatem. Cum ergo tauri, canes et caetera bestiarum genera
foetibus suis reverentiam praebeant, soli homines, quorum doctor de
virgine natus est, ut vota suae libidinis expleant, parvulos suos, qui ad Dei
formantur imaginem, necantes opterere non formidant. Hinc est, quod
nonnullae mulieres ante pariendi tempus abortiunt, aut certe mutilata
vel laesa eorundem parvulorum tenera adhuc membella reperiunt. Et hoc
modo, dum ad libidinis feruntur incentiva praecipites, ante parricidae
sunt, quam parentes, et quod valde periculosum est, dum haec vitio
naturae peccantis adscribunt, sese tam flagitiosi reatus obnoxios non
agnoscunt.
|
|