Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 539


nec de Seth sed de aliis filiis Ade, qui genuit filios alios et filias.
Quia tamen est contra sacram Scripturam, pertranseo.
9. Nunquam tamen comedunt carnes, quia Adam nec alii
comederunt carnes usque post diluvium. Nudi vadunt a lumbis
et sursum, et pro certo sunt boni moris. Habent domus de foliis
palmarum, que cum digito frangerentur, et dispersas per silvas
plenas diviciis; et tamen securissime habitant a furibus, nisi
sint aliunde et inopes vagabundi.
10. In eodem monte versus paradisum est fons maximus,
bene decem miliarium ytalicorum, aquis optimis perspicuis, quem
dicunt derivari de fonte paradisi et ibi erumpere; quod probant,
quia aliquando erumpunt de fundo quedam folia ignota et in
magna copia et lignum aloes et lapides preciosi sicut carbunculus
et saphirus et poma quedam ad sanitatem. Dicunt eciam lapillos
illos cavatos de lacrimis Ade, quod falsum omnino videtur. De
multis aliis pertranseundum puto ad presens.
 
De orto Ade et fructibus ipsius (501-2).
 
De amictu parentum (502).
 
1. Fecit autem Dominus Ade et uxori eius tunicas pelliceas
et induit eos. Sed queritur, de quibus pellibus, vel de novo creavit
quod non sapit, vel aliam occidit quod non placet, quia nondum
erant multiplicata per generacionem, et duo et duo tantum in
principio creata fuisse creduntur; ideo videtur sine assercione
dicendum quod non pelliceas tunicas est legendum sed filiceas.
Nam inter folia nargillorum, de quibus supra dictum est, nascuntur
fila ad modum tele staminis quasi grossi et rari sacci, de
quibus etiam hodie sunt apud illos et apud Indos vestes pro

Torna all'inizio