Lotharius cardinalis (Innocentius III): De miseria humane conditionis

Pag 51


XVI
De proprietatibus avari.
(1) Avarus ad petendum promptus, ad dandum tardus, ad
negandum frontuosus. Si quid expendit, totum amittit.
Tristis, querulus et morosus, sollicitus suspirat et anxiatur,
dubius heret et invitus impendit. Magnificat datum, sed
vilificat dandum, dat ut lucretur, sed non lucratur ut det.
Largus in alieno, sed parcus in proprio. Gulam evacuat, ut
archam impleat, corpus extenuat, ut lucrum extendat.
(2) «Manum habet ad dandum collectam, sed ad recipiendum
porrectam», ad dandum clausam, sed ad recipiendum apertam.
Porro «substantie iniustorum sicut fluvius siccabuntur»,
quia qui male congregat cito dispergit. Iustum iudicium,
ut que de malo proveniunt ad malum perveniant,
nec accedat ad bonum quod non procedit ex bono. Avarus
ergo dampnationem habet vite que nunc est et future.
XVII
De gula.
(1) «Initium vite hominis aqua et panis et vestimentum
et domus protegens turpitudinem». Nunc autem gulosis non
sufficiunt fructus arborum, non genera leguminum, non
radices herbarum, non pisces maris, non bestie terre, non

Torna all'inizio