...
Quod Manuel imperator Constantinopolitanus maximam Venetorum multitudinem
cepit.
[Eodem anno imperator Manuel Con]stan[tin]opolitanus max[im]am
Venetorum multitudinem per totam Greciam dispersorum
in unius diei spatio cepit, sicut aves ab absconso venatorio
laqueo capiuntur, eó quod inter ceteros Latinos in imperatoris
gratiam constitutos insultum zelo invidie fecerunt et plagis
affectos reliquerant semivivos. Quocirca Veneti cum multitudine
magna virorum et centum galeis Romanie insulas intrantes
quasdam ceperunt. Sed apud Chio yemantes peste fere omnes
mortui sunt. Qui autem superstites redierunt, ducem proprium
occiderunt.
Quod Lombardi contra imperatorem novam civitatem edificaverunt, quam
ab Alexandro papa Alexandriam vocaverunt.
Anno Domini MCLXVIII, ut adimpleretur quod in proverbiis
dicitur:
Non erit illa <sola>, cui casibus accidit una,
Lombardi, contra imperatorem coloniam, id est novam colonorum
habitationem, facientes, eam ab Alexandro papa Alexandriam
|
|