AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod senarius numerus ratione partium perfectus
dicitur, quia ex omnibus partibus eius aliquoties aggregatis consurgit; et ideo
perfectio senarii congruit illi perfectioni mundi quae consistit in totalitate partium
quantum ad esse primum; et sicut partes aliquotae senarii ordinatim et
continue sibi succedunt sine alterius numeri interpositione, scilicet unum, duo,
tria: ita etiam in productione partium universi, ordo servatus est, ut post productionem
primae partis statim narraretur productio secundae partis, et sic
deinceps usque ad sextam.
Ad secundum dicendum, quod consummatio operum intelligitur secundum aliquid
perfectionis ipsis rebus collatum quod est ipsa operatio, per quam natura
propagatur. Haec autem operatio est a Deo, et a virtute creaturae: et ideo Deus
dicitur consummasse opus cuius virtute natura mota in operationem exit. Nec
tamen aliquid novum in natura efficitur; quia operatio consequitur ex virtute
naturae, prius rebus collata. Consummatio autem, quae est ex parte finis, non
est secundum aliquid additum in re.
Ad tertium dicendum, quod Deus non dicitur cessare ab operatione nisi ex
parte effectus consequentis: ipse enim non agit aliqua operatione media, vel
intrinseca vel extrinseca, quae non sit sua essentia: quia suum velle est suum
facere, et suum velle est suum esse. Nec tamen ab aeterna operatione sequitur
effectus nisi secundum determinationem voluntatis, ut prius dictum est: unde
dicitur incipere operari vel ab operatione cessare ex parte effectus.
Ad quartum dicendum, quod sicut influentia solis per irradiationem est semper,
quamdiu aer illuminatur, ut possit dici semper sol facit lumen in aere; ita divina
bonitas semper esse rebus influit; non aliud et aliud, sed unum et idem. Nec
tamen res dicuntur semper fieri vel creari vel institui apud nos; sed tunc cum
primo esse acceperint: et ideo dicitur, quod cessat creare vel facere mundum.
Ad quintum dicendum, quod conservatio rerum in esse, nihil aliud est quam
influentia esse rei, secundum quod dictum est, scilicet quod Deus, quamdiu res
est, causat et efficit esse rei: nec tamen talis conservatio repugnat praedictae cessationi;
quia esse rei consequitur principia essentialia, sicut operatio virtutem.
Ad sextum dicendum, quod dies ille septimus praecesserat, secundum similitudinem
ad minus, in primis sex diebus: et praeterea esse diei causatur a principiis
naturalibus, prius naturae collatis, quia motus est causa temporis. Vel est
idem dies cum praecedentibus, secundum Augustinum.
|
|