Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 154


sit quaedam virtus inter iram et mansuetudinem, quia
virtutem illam proprio nomine nominare nescimus, nominamus
eam nomine mansuetudinis, eo quod illa virtus
plus communicat cum mansuetudine, quam cum
ira. Erit mansuetudo aequivocum ad virtutem, et ad
passionem oppositam irae. Si quis autem laborare vellet,
cuilibet posset invenire nomen proprium. Sed cum constat
de re, de verbis minime est curandum. Enumeratis
ergo passionibus, sic potest accipi earum numerus quia
passiones proprie esse non habent nisi in appetitu sensitivo.
Appetitus enim intellectivus quia non est virtus in
corpore, sive non est virtus affixa organo, ab huiusmodi
passionibus est semotus. Erit ergo omnis passio (ut hic
de passione loquimur) in appetitu sensitivo. Sensitivus
autem appetitus (ut supra diffusius diximus) dividitur in
irascibilem, et concupiscibilem. Praedictae ergo passiones
sic distinguuntur. quia primae sex videlicet, amor, odium,
desiderium, abominatio, delectatio, et tristitia, pertinent
ad concupiscibilem. reliquae vero sex ad irascibilem
spectant. Numerus autem passionum concupiscibilis sic
accipi potest: quia omnis passio et omnis motus animae
pertinens ad concupiscibilem, vel sumitur respectu boni,
vel respectu mali. Si respectu boni, hoc est tripliciter.
Nam erga bonum per concupiscibilem tripliciter passionamur.
Nam bonum apprehensum primo nobis placet.
secundo tendimus in ipsum: tertio adepto quietamur in
eo. Prout ergo nobis bonum aliquod placet, est in nobis
desiderium: prout vero quietamur in eo, existit
in nobis gaudium et delectatio. Amor ergo, desiderium,
et delectatio sumuntur respectu boni. Odium vero,
abominatio, et tristitia, sumuntur respectu mali. Nam
prout malum nobis displicet, est odium: prout vero ipsum
fugimus, est abominatio: sed prout eo adepto dolemus,
habet esse tristitia. Viso quomodo accipiuntur passiones

Torna all'inizio