dextera; nunc castra sunt inimica petenda: ipsa
namque res facti nos ad bella vocat. Ad praesens
ergo agmina secura hostium invadamus:
nam campus nobis hodie triumphantibus remanebit.
Nulla discrimina video in pugnando; sed
neque in fuga spem vivendi suppono. Tu enim,
rex, hic tot es electis militibus comitatus, quod
dummodo ampla pugnandi trahamur deliberate
cupidine, leve est audere quod placeat. In
hostes ergo statim medios irruamus". Rex vero,
novo aspiciens hostes tripudio congaudere, suosque
partim caesos, partim extra castra fugatos
nulla suorum signa superesse discernens, quamquam
illius militis grata voce confotus, mentis
robur sub ambiguitatis tantae perplexitate reciperet,
vultum tamen et ora lacrymis defluentibus
irrigabat, voce orans hoc modo submissa:
"Deus, sub cujus nomine gens gallica semper
pugnat, non patiaris nunc Gallicos tuos animo
deleri, sed exhibe nobis ex his improbis hostibus
hanc tantam miraculose victoriam, ut jugiter,
sicut solemus, in tuis possimus laudibus
delectari. Sed, o vos praesentis fortunae comites,
sine quibus nec volo, nec possum nancisci
gloriam, habete pro constanti quod, si nos hostes
hos agrestes hac vice superare contigerit,
et sceptrorum solitis fascibus repotiri, non solum
ad participium laudis et gloriae conquisitae,
sed in virilem sortem, vos recipiam obtentorum".
Tremefacti sunt igitur nutu regis astantes,
et ajunt: "Mori hodie pro justitia regia magnum
pretium reputamus. Honorem hunc vita
nostra bene emi credimus, si contingat; animos
enim habemus pro hac re lucis, si expediat,
contemptores. Te regem usque ad interitum
prosequemur. Verum, si quis, quod absit,
casus nos praecipitet, rapiat in adversum; te
tantum optamus, cujus est vita dignior, superesse".
Cap. XII
Hostes ad praedam intentos Galli adoriuntur, ac, ingenti
clade perpatrata, in fugam conjiciunt. Henricus,
Galvanus filiusque, atque Corradus de Antiochia,
captivi fiunt.
Confestim igitur, jussu regis, cujus praesentia
nimirum comites urgebat electos, concelerant
simul invadere jam securos, regemque horrifico
fremitu consequuntur. Hic in omnem casum pergens
audacior, premendo vocem et fremendo vestigiis
ad castra currebat adversa, et fulmineum
ensem non segnis educens, veluti lupus impastus,
cui famis impatientia jubet fauces sanguine cruentare,
plaena haedis et matribus turbat ovilia,
ea parte prosiliit, et aggreditur hostes, qua ingens
adversariorum globus super recensendis
spoliis imminebat. Ruunt et electi cum ipso, ac
ingentem molem hostium volvere ac subvertere
|
|