Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1235


Et quamvis frater invitus id exsequeretur,
Iussa tamen patris servans et vota, sedenti
119. Inter honoratos nulla ratione pepercit,
Sed magis alpigenam mercenariumque vocavit,
Improperando sibi quod iners et rusticus esset.
Gaudet ad haec sanctus, maledicenti benedicens.
120.
XXIII. Additio.
126.
Magnum se corde peccatorem reputabat,
Ore fatebatur, cum perfectissimus esset,
Praecellens meritis, totius relligionis
Exemplar, speculum, fons, virgineique pudoris
Flore nitens niveo; quod sic abscondit, ut ipse
Vix hoc confessor ad plenum scire valeret,
Donec eo patuit cui cuncta patent reserante.
Dignum quippe fuit prorsusque decens et honestum,
Ut caro virginea deferret stigmata sacra;
Sic erat ante Deum magnus, sed parvus apud se.
Et quia sic humilis fuit, ad sublimis honoris
Culmen adauxit eum Deus, hic et in aethere sursum.
Quod fuit ostensum fratri virtute probato,
Tunc eius socio. Semel hic instantius orans,
Factus in excessu, vidit multas variasque
In caelo sedes, inter quas dignior una
Ornatu vario miranda nitebat; at iste
Inquirens quis ad hanc assumendus foret, audit:
"Haec fuit unius ex illis qui ceciderunt ,
Angelico coetu pro culpae labe ruente;
Sed quem perdiderat tunc ille tumens, humili nunc
Thronus Francisco servatur ei tribuendus".
Frater ab excessu mentis post ista reversus,
Scire volens qualem se vir Domini reputaret,
Inter verba Dei quibus intendebat uterque,
Hoc ab eo petiit. Cui vir sacer: "Arbitror", inquit,

Torna all'inizio