Petrus Damiani: Epistulae

Pag 28


despicienda sunt temporalia. Dum haec igitur mens rationalis excogitat,
additur etiam, ut semetipsam non cum tempore transituram, sed sine
fine victuram esse perpendat. Considerat itaque se huiusmodi esse
naturae, ut necessario aut perpetuis potiatur praemiis aut suppliciis crucietur
aeternis. Haec itaque sedula meditatione discutere, sed et diem iuditii
sollicite praecavere, non parvus est fructus, in quo videlicet die, cui semel
successerit, ultra non curruet et cui se res in sinistrum verterit, de caetero
non consurget. Quod itaque de die iuditii quaeris et Antichristo, lege
librum beati Augustini de civitate Dei et expositionem sancti Hyeronimi
in Danihelem prophetam, Apocalipsin quoque cum commentariis suis, in
quibus utique sufficienter noticiam huius materiae poteris invenire. Sicut
enim autentica prius scriptura designat et postmodum superveniens expositorum
stilus elucidat, tribus annis et semis Antichristus regnabit et interfectis
ab eo Helia et Enoch ipsum Antichristum et maximam membrorum
eius partem Michahel archangelus interficiet. Cui non est contrarium,
quod per apostolum dicitur, quia Dominus Iesus Christus interficiet
illum spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui . Nam sive per
se, sive per angelicum Christus eum perimat ministerium, ab eo potissimum
pestis iniqua destruitur, cuius virtute ac potentia superatur. Enimvero
sicut a doctoribus traditur, in monte Oliveti in papilione ac solio suo
Dominus eum perimet, in illo videlicet loco, contra quem videntibus
apostolis in caelum victor ascendit. Unde et Isaias ait: Precipitabit Domi nus

Torna all'inizio