Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 80


et domini, domini Mathei, Dei et apostolice sedis gratia tituli
sancte Marie in porticu diaconi cardinalis, motus sum
presens opusculum in lingua latina interpretari. Ad te igitur,
prefate pater domine, dirigitur hic libellus, et vt tuarum
al(i)arum gratie protectione pusillus interpres ad alia maiora,
vtiliora et nobiliora manum imponat ex altera prefatarum
linguarum in alteram cum audacia reducenda.
Pro sapientibus et insulsis hic liber factus est.

II


Hic est liber parabolarum antiquorum sapientum nationum
mundi. Et vocatur Liber Kelile et Dimne , et prius quidem
in lingua fuerat Indorum translatus, inde in linguam
translatus Persarum. Postea vero reduxerunt illum Arabes
in linguam suam; vltimo ex inde ad linguam fuit redactus
hebraïcam. Nunc autem nostri propositi est ipsum in linguam
fundare latinam. Est autem liber delectabilis, verbis
doctrine et preciosis sermonibus plenus, quem optauerunt
sapientes nationum mundi, qui sua verba sapientie, scientie
ac doctrine manifestare voluerunt: fuit autem a principio
sapientum vniuersarum linguarum et gentium affectio suam
sapientiam patefacere, donec inter eos consilio habito concordauerunt
librum conficere et ipsum adaptare in linguam
bestiarum, ferarum volatiliumque, qui est hic liber. Fecerunt
autem ipsum propter tria. Primum quidem, vt adinuenirent
causam, per quam suam sapientiam vniuersis hominibus
prouulgauerunt. Aliud vero, quia iste liber est ad
scientiam et ludum. Addiscet enim sapiens propter sapientiam
que in ipso est, stultus vero ad ludum et solacium. Tercium
vero, quoniam pueri et qui delectantur audire parabolas

Torna all'inizio