Verus Annius Antonius gener Antonini Pii fuit per uxorem
Galeriam Faustinam iuniorem, consobrinam suam. hi bellum
contra Parthos gesserunt, qui post victoriam Traiani tum primum
rebellaverant. Verus Antonius ad id profectus est. qui
Antiochiae et circa Armeniam agens multa per duces suos et
ingentia patravit; Seleuciam Assyriae urbem nobilissimam cum
quadrigentis milibus hominum cepit; Parthicum triumphum
revexit. cum fratre eodemque socero triumphavit. obiit tamen
in Venetia, cum a Concordia civitatem Maltinum proficisceretur
et cum fratre in vehiculo sederet, subito sanguine ictus casu
morbi, quem Graeci apoplexin vocant. vir ingenii parum civilis,
reverentia tamen fratris nihil umquam atrox ausus. cum
obisset undecimo imperii anno, inter deos relatus est.
Post eum Antoninus solus rem publicam tenuit, quem mirari
facilius quisquam quam laudare possit. a principio vitae
tranquillissimus, adeo ut ab infantia quoque vultum nec ex
gaudio nec ex merore mutaverit. philosophiae deditus Stoicae,
ipse etiam non solum vitae moribus, sed etiam eruditione philosophus.
tantae admirationis adhuc iuvenis, ut eum successorem
paraverit Hadrianus relinquere, adoptato tamen Antonino Pio generum ei idcirco esse voluerit, ut hoc ordine ad imperium
perveniret.
Institutus est ad philosophiam per Apollonium Calcedonem,
ad scientiam litterarum Graecarum per Chaeronensem Plutarchi
nepotem, Latinas autem eum litteras Fronto orator nobilissimus
docuit. hic cum omnibus Romae aequo iure egit, ad nullam
insolentiam elatus est imperii fastigio, liberalitatis promptissimae.
provincias ingenti benignitate moderatione tractavit. contra Germanos
eo principe res feliciter gestae sunt. bellum ipse unum
gessit Marcomannicum, sed quantum nulla memoria fuit, adeo
ut Punicis conferatur. Nam eo gravius est factum, quod universi
exercitus Romani perierant; sub hoc enim tantus casus
pestilentiae fuit, ut post victoriam Persicam Romae ac per Italiam
provinciasque maximas hominum pars, militum omnes fere
copiae languore defecerint.
Ingenti ergo labore et moderatione, cum apud Carnuntum
iugi triennio perseverasset, bellum Marcomannicum confecit,
quod cum his Quadi Wandali Sarmatae Suevi atque omnis
|
|