est bene situata, ipsa est enim scala quedam, videlicet Persarum,  
Medorum et omnium eorum que sunt ultra mare.  
In hac enim terra vidi quoddam quod placuit mihi valde,  
nam vidi hominem quemdam secum ducentem plures quam  
quatuor millia perdicum. Et iste homo per terram veniebat,  
perdices vero per aerem volabant. Has autem perdices  
ipse ducebat ad quoddam castrum quod vocabatur Canega,  
distans a Trapesonda tribus dietis; nam hee perdices huius  
erant condicionis et proprietatis, nam cum ille homo vellet  
quiescere vel dormire, omnes se aptabant circa eum more  
pullorum gallinarum, et sic isto modo eas ducebat Trapesondam  
usque ad palacium Imperatoris. Que cum sic essent  
ante eum, de eis tot accipiebat quot ipse volebat; alias autem  
perdices homo ad locum quo prius illas acceperat  
perducebat. 
  |  
  |