Salimbene de Adam: Cronica

Pag 750


Martinus erat futurus. Et multa alia que expectamus videre, si
fuerit vita comes. Nam:
Ratio preteriti scire futura facit.
Iste homo preter proprium nomen, quod est magister Benevenutus,
communiter appellatur Asdenti, id est absque dentibus, per
contrarium, quia magnos habet dentes et inordinatos et loquelam
impeditam, tamen bene intelligit et bene intelligitur. In Capite
Pontis moratur in Parma iuxta foveam civitatis et iuxta puteum,
per stratam que vadit ad Burgum Sancti Donini.
De obsidione Meldule per papam Martinum. Et de magnis expensis quas fecit
pro Romagnola habenda. Et de bello ordinato inter Karolum et Petrum
Arágonum.

Item supradicto anno Domini, scilicet MCCLXXXII, papa
Martinus quartus misit exercitum in Romaolam, in quo fuerunt
Gallici, Lombardi et Tusci et Romagnoli, et fecit obsideri
Meldulam pluribus mensibus, et non potuit capi, sed mortui
sunt hinc inde homines multi. Et expendit ibi papa Martinus multa
milia florentinorum aureorum. Est autem Meldula quoddam
castrum distans a Furlivio per V miliaria versus montes. Item
supradicto millesimo ordinatum fuit bellum inter regem Karolum
et Petrum regem Aragónie, quod debebat fieri in Burdegali civitate,
sicut infra suo loco dicemus.
Anno Domini MCCLXXXIII dominus Lodoycus, comes
Sancti Bonifacii de Verona, egressus de potestaria Reginorum,
habitavit in eadem civitate iuxta ecclesiam Sancti Iacobi et locum
fratrum Minorum in domo domini Bernardi de Gypso. Et
eodem anno MCCLXXXIII venit ad eum de Lendenaria in civitatem
Reginam filia sua domina Mabilia, pulcherrima virgo, et
fuit desponsata, in eadem domo domini Bernardi de Gypso ubi
habitabat dictus comes, et eadem die qua venit ad patrem, a
domino Savino de Turre de Mediolano, ditissimo et potentissimo

Torna all'inizio